라틴어 문장 검색

Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:2)
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 7:1)
Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:1)
Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 13:1)
Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 32:2)
Sed tale temperamentum adhibuerunt, ut clausuras tantum et pascua quae depopulationem liquido invehebant tollerent, neque tamen expresse aut interdicto aliquo imperioso, sed solummodo per consequentiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:12)
Verum quatenus ad contractum cum rege Carolo, exceptio erat iusta et liquida eo quod filia Maximiliani infra annos consensus esset, ideoque lege non tenerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:9)
prima, ut liquido appareret ducem Eboraci revera trucidatum fuisse, altera, ut sive mortuus esset sive vivus, Perkinum utcunque impostorem esse omnibus constaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:7)
quin et easdem diluere et expiare connixus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:19)
et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:12)
Itaque non ponderis, non rotationis coelestium, non caloris, non frigoris, non luminis, non duri, non mollis, non tenuis, non densi, non liquidi, non consistentis, non animati, non inanimati, non similaris, non dissimilaris, nec demum organici, causas quaerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 292:1)
9. Liquida ferventia, aut calefacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 47:1)
14. Corpora omnia, tam solida, quam liquida, et tam densa, quam tenuia (qualis est ipse aer), igni ad tempus approximata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 52:1)
Nullum enim invenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:2)
unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim vergit ad dissolutionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION