라틴어 문장 검색

Hanc itaque victoriam Ascalonitae adepti, nulla mora urbis moenibus vim inferre conati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:1)
imperatoris vero navalis virtus in omni ciborum et armorum abundantia immitteretur, Wido, filius sororis Boemundi, Willhelmus Claret et caeteri primores exercitus, pecunia et blanditiis imperatoris corrupti, Boemundo diversas et graves opiniones opponentes, nunc ex ciborum inopia, nunc ex populi et navalis exercitus dispersione, nunc ex imperatoris urbi immissa opulentia, eum ab obsidione avertere conati sunt et amicitia imperatori confoederari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 86:2)
Interea rex turrim quamdam civitatis Sagittae ampliori assultu et crebro ictu lapidum dum irrumpere conaretur et fere perforasset, consilio Arnolfi clerici et cancellarii animus regis repressus est, ne [0673B] hanc ulterius lapidum jactu toties quassatam attereret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:1)
Tyrii, cernentes quia hoc modo machinis nocere nequibant, alia arte machinas atterere conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:7)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Rex tot millibus in brevi congregatis, Turcos adhuc trans Jordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et universae regioni inferre conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:5)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Quam gloriam adipiscuntur qui talia conantur facere,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 22:11)
Mundi quid sit honor cur nunc tibi scribere conor?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 90:1)
et quod ei placere credunt, id libenter dicere conantur, etmagis, illius voluntatem respiciendo, illi applaudunt, quam quod ei displiceat, licet utile sit, dicere velint;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 101:3)
sic verisimile coloraturet, ut fallat vel subripiat, conatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 159:10)
Nam qui conatur perpetrarequod malum est, captivare utique studet bonitatem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:6)
Qui aves decipere conaris, vide ne avicula factus huius visco tenearis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 88:5)
Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:13)
quodsi non habueris, auxiliante Deo te liberare conabor.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION