라틴어 문장 검색

Vbi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 3:1)
Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:1)
omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum et pacem sustentavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장2)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
erantque plures simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장9)
frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:1)
nam rebus modicis aequalitas facile habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장2)
Virum, libertatis et aequalitatis adeo cupidum, mortalem ullum in servitute tenere, mirandum certe est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.187)
Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:1)
Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 12:1)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:2)
ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2565)
ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus summaque per galeam delibans oscula fatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2567)

SEARCH

MENU NAVIGATION