라틴어 문장 검색

Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)
Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda terra est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:4)
renuit Tiberius, perinde divina humanaque obtegens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장4)
sui obtegens, in alios criminator;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장6)
proprium id Tiberio fuit scelera nuper reperta priscis verbis obtegere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장6)
Vt coepere dimoveri obruta, concursus ad exanimos complectentium, osculantium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장1)
sed penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장5)
intestabilis saevitia sed obtectis libidinibus dum Seianum dilexit timuitve:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장11)
Igitur Vitellius, nomine censoris servilis fallacias obtegens ingruentiumque dominationum provisor, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, ferre crimina in Silanum, cuius sane decora et procax soror, Iunia Calvina, haud multum ante Vitellii nurus fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장1)
Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장1)
nam Celer interfecto, ut memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장2)
ferebantque Vespasianum, tamquam somno coniveret, a Phoebo liberto increpitum aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem perniciem maiore fato effugisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장5)
Post quae dimotis omnibus paulum requievit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장1)
sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere victores:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장13)
pulsantur comites, occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION