라틴어 문장 검색

quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae, an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per probra saltem gnarus fieri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장4)
dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 2:1)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
neque officere gloriae eorum qui Daciam interim composuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장10)
sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:2)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)
Nihil, quod hosti officere, aut exercitum civesque hortari et animare posset, ab illo praetermissum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.89)
Mihi quidem in primis difficile videtur, constantiorne in civium effrenam libidinem licentiamque coercendo, an contra hostes acie pugnando fortior fuerit, dignoscere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.27)
adeo ut tam multa nomina probe dignoscere difficillimum sit factum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.48)
Collegia, Academias, et ludos literarios instituere ubique oportet, ut, religio, Dei veri scientia, et artes vitae utiles ubique vigeant, ut scientia a gentibus cunctis dignoscantur Americani:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.236)
Maenius, ut tebus maternis atque paternisfortiter absumptis urbanus coepit haberiscurra, uagus non qui certum praesepe teneret,inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus, pernicies et tempestas barathrumque macelli,quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1511)
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,scilicet ut uellem curuo dinoscere rectumatque inter siluas Academi quaerere uerum.
(호라티우스의 두번째 편지, 226)
an tibi abundepersonam satis est, non illud, quidquid ubique officit, evitare?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장33)
si interdicta petes, vallo circumdata—nam tehoc facit insanum—, multae tibi tum officient res,custodes, lectica, ciniflones, parasitae,ad talos stola demissa et circumdata palla,plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장53)
nil mi officit, inquam, ditior hic aut est quia doctior;
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION