라틴어 문장 검색

Hinc quoque perspicuum est superparticularium, quemadmodum prius ostensum est, primos esse multiplices, si quidem duplices sesqualteros, triplices sesquitertios et cuncti multiplices cunctos in ordinem superparticulares creant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 23:1)
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
— Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:4)
Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:8)
Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:13)
In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:2)
Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat, dies caecat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:5)
At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:4)
per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:6)
Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:2)
Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit, sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:9)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
admittit in altum cernentes oculos et late pervius umor ducit inoffensos liquido sub flumine visus imaque perspicui prodit secreta profundi.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:55)
liquitur in roremque pedes et brachia manant nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:154)
Saporem quoque sic dinoscemus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION