라틴어 문장 검색

C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 173:1)
Rhodum ut ventum est, simul et ad quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 175:1)
profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma - portus adversus Rhodum est - pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 195:1)
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa , altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 247:2)
biduo ante quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 248:1)
prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 252:2)
inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 273:1)
atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 356:2)
ea quoque iis pars Cariae data quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 673:3)
his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 35:1)
adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 203:1)
et Byzantium et Rhodum et . . . legatis ferendas dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 482:2)
Ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, et Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur ut relicta regia societate Romanis adiungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 488:1)
et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent Parmenio et Morcus destinantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 277:2)
quibus ita mandatum ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION