라틴어 문장 검색

Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce, ad potiunda sperata ira et dolore exundans, nec fas ullum prae oculis habiturus, gentes in nos excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 1:1)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
Sed diu cum exitio decernentes, postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere, fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 12:1)
Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine conviciis confutabatur ut fallax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 18:1)
Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter, Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 22:2)
Eique haec disponenti, luce postera nuntiatur, regem cum omni manu quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, confestim reversus est Nicopolim urbem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 8:2)
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 1:1)
Brevi deinde Secundo Salutio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 1:1)
Et quamquam a rudimentis pueritiae primis, inclinatior erat erga numinum cultum, paulatimque adulescens, desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 1:1)
Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 15:1)
Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius, genuinis intumescens aquis et externis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 26:1)
Is in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 4:1)
Et haec diu multumque agitantes, frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 4:1)
Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:1)
Hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis, eventurum triste aliquid praesagibat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION