라틴어 문장 검색

Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:23)
Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:6)
non si omnia omnium ingenia coierint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:7)
Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi nec omnium coire posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:21)
Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:1)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:7)
Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam sive legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:5)
Calidum enim dat motum expansivum et dilatantem, Frigidum autem dat motum contractivum et coeuntem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:4)
At virtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coeunt, operatur intra orbem virtutis certum, sed parvum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:5)
Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis objecti ad nonnullam distantiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:6)
per quem corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contactu alterius corporis, ut quae mutuo nexu et contactu gaudeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:2)
per quem partes homogeneae in corpore aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:2)
sed multo magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:7)
at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION