라틴어 문장 검색

Disceptatione vero mediante dupliciter:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:34)
Sed semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda sunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut Tullius et Vegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille vero in Offitiis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:8)
2. Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 81:1)
Sunt enim quinque hic dictiones compacte regulariter, et unam faciunt constructionem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 81:2)
Tandemque post disceptationem longam, ab illo impetratum est, ut copiae Americanae, domum, nullo impediente, reverterentur, arma impedimentaque retinendi facultate concessa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.45)
- Disceptatio longa inter legatum Hispaniensem Praesidemque Americanum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.8)
Disceptatio longa legatum inter Hispanum et Praesidem Americanum de populi utriusque finibus facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.44)
Hac super re, disceptatio longa in Congressu facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.57)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est species ista augurii quae legum dictio appellatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 894)
legum dictio autem est, cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [quali condicione augurium peracturus sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 895)
et est acyrologia, superflua dictio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4192)
inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 119)
"neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set veritati disceptatio vestra nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:4)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION