라틴어 문장 검색

inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 663:2)
Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controversia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 529:1)
itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos qui Capitolio atque arci praesident salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 651:1)
ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 270:1)
eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 208:1)
haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 446:2)
Supersede istis rebus iam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1126)
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 230)
Supersede istis verbis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 310)

SEARCH

MENU NAVIGATION