라틴어 문장 검색

Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)
satis superque me benignitas tua ditavit, haud paravero quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 19)
discincta tunica fugiendum est et pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:38)
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:14)
Habuit enim ingenium et grande et virile, ruri illud secundis discinxisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:12)
Non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 4:3)
Nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:2)
et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo.
(세네카, 행복론, Liber VII 98:3)
nam modo nudatis mecum est luctata papillis, interdum tunica duxit operta moram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 155)
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, hic victor pugnis, ille futurus equis, inter quos Helene nudis capere arma papillis fertur nec fratres erubuisse deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 144)
nuda tulit arma papilla et texit galea barbara molle caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 324)
"te toga picta decet, non quem sine matris honore nutrit inhumanae dura papilla lupae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 430)
pectora bis cingunt zonae, parvisque papillis invidiam facit ipse sinus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 188)
omnium colloquia ridere, consilia mirari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de adsiduitate fastidium, donec, odii publici mole vallatus et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus destinatusque pervenit Romam, ilico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae litus enavigasset, tamquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION