라틴어 문장 검색

Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 8:1)
Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina satiaret et feras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 15:1)
Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 5:1)
Imperator autem, cum ei multa de iactantia et superbia regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albiam fluvium civitatem aedificare Francorumque in ea ponere praesidium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:1)
quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:5)
Memorabat etiam in hoc, quantum humana discretio custodire poterat, illius sancti papae Gregorii observandam esse sententiam, qua discretam mentionem dividendae eleemosynae ita dicens agebat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:2)
Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:5)
Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 13:1)
Primo autem iactantia quadam ob tantas copiarum accessiones regem suum novum in ecclesia cathedrali Dublinensi coronaverunt, qui antea proclamatione tantum rex declaratus erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:25)
Rex (qui hoc fore praesenserat et eventum negotii sui usque a principio praeceperat) ad legatos rescripsit discretionem eorum in reditu differendo laudans, simulque iubens ut quo in loco Maximiliani res esset sedulo occultarent donec ap ipso ulteriora mandata recepissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:4)
At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:6)
neque jactantiae causa hoc dicimus sed quod utile dictu sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:2)
Quod siquis ad hunc iudicii et discretionis gradum ascendere non valeat, ei relinquitur, tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:8)
Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta verborum aut methodi captare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:21)
Fama siquidem Ciceronis, Senecae, Plinii Secundi ad hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi coniuncta fuisset cum aliqua vanitate et iactantia in seipsis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION