라틴어 문장 검색

"Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et vincat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:2)
Desinit esse triceps inferni ianitor, ora Mille capit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:6)
Deinde via maturata in regionem veniens, quae Episcopatus nominatur, quadam die juxta fontem quemdam in loco prati herbosi ad prandium cum sociis discubuit, utres vino repletos deposuit et caetera, quae vitae necessaria secum in mulis et equis detulerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:2)
Nec mora, dum in eodem comessationis studio ad mensam discubuissent, rex cum quibusdam de optimatibus [0600C] suis pulsato ostio intromissus adfuit, et hos patres dure arguens, in haec verba aspera prorupit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:1)
Qui donum taleexpostulat ut se ianitorem suae civitatis per rnensem faceret, et ab omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:2)
Qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis, doctus quid agi conveniet, confestim reversus discubuit inter ceteros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 4:1)
Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:2)
Ianitor pone stabuli ostium humi cubitans, etiam nunc semisomnus
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:5)
Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exerte clamitans
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:1)
"Ecce, ianitor fidelissime, comes et pater meus et frater meus, quem nocte ebrius occisum a me calumniabaris,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:9)
"Nec setius Thrasyleon, examussim capto noctis latrocinali momento, prorepit cavea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant omnes ad unum, moi etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clavique subtracta fores ianuae repandit nobisque prompte convolantibus et domus alveo receptis demonstrat horreum ubi vespera sagaciter argentum copiosum recondi viderat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:65)
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus forisque, si filii magistratus sunt et patres privati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 1:1)
sed cum extra rempublicam in re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 10:3)
Ianitor rogat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION