라틴어 문장 검색

Similiter sit natura inquisita Discursus Ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:1)
Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:5)
Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:12)
Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장2)
nasci tum decolor imber infantumque novi vultus et dissona partu semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:29)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas imperio nexas imperioque vagas, dissona quam varios flectant ad murmura cursus et certas adeant voce regente vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis1)
quae dissona ritu barbaries, medii quam non reverentia frangat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:133)
qui vatum discursus erat?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:81)
neque enim campus sollemnis et urna luditur in morem, species nec dissona coetu aut peregrina nitet simulati iuris imago.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:2)
certe nec tantis dissona linguis turba nec armorum cultu diversior umquam confluxit populus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:79)
postquam vallum iniit dissoni questus audiri coepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장4)
quippe Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod quisque ad negotium pergat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장9)
Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장1)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION