라틴어 문장 검색

Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes, Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:25)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Illa docet quis motus agat celestia, stellas Excitet, aut celi quis spiritus incitet orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:2)
Hos comites trahit ad pugnam Discordia, cunctos Excitat et sociis infundit Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:6)
Martis in ardorem natiuos excitat ignes Ignea Luxuries, multo comitata cliente.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:12)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
Illic falco in ardeam bellum excitabat civile, non tamen aequali lance divisum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:88)
sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Nota ergo quasdam filias idololatriae veteris medullitus exstirpatae, in praesenti instanti suae matris imperium reparare conari, et eam quibusdam praesagiosis carminibus redivivam a mortuis excitare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION