라틴어 문장 검색

Tum vero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:29)
extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:5)
Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:7)
Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장2)
deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 20장4)
Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장1)
si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장8)
Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장3)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
ad bellum nos trudat hiems per devia ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:325)
hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum26)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
patria maestus non truditur exul;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:298)
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum, trudis Avaritiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:50)
Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION