라틴어 문장 검색

Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen veram viam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:3)
Contra, qui totus in incertis est vix fortunarum dispendia vitabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:23)
ille vero, ut si naturaliter quadam necessaria parte detracta aut minus oculo nasceretur, ut Cyclopeae frontis dedecus fuit, vel quo alio curtatus membro naturale totius suae plenitudinis dispendium sortiretur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 2:2)
Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci.
(카이사르, 아프리카 전기 86:2)
Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:11)
Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet.
(카이사르, 내란기, 2권 36:4)
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari.
(카이사르, 내란기, 3권 10:7)
magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 42장3)
Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장1)
Quorum pertinacia cognita Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco mutatis muniri iubet castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장2)
Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
saepe enim pertinacia iuvantis malum corporis vincit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장25)
saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:5)
saepe enim pertinacia juvantis malum corporis vincit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 5:5)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION