라틴어 문장 검색

Quod mira diuinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia populis Anglorum communicare curauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:2)
Mira autem diuinae dispensatio prouisionis erat, quod uenerabilis uir non solum in pascha transiuit de hoc mundo ad Patrem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:8)
qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 136:1)
inclinatis semel in concordiam animis novi consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 213:1)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)
praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 188)
sed mi avos huius obsecrans concredidit thensaurum auri clam omnis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS4)
Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 663)
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 27)
Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9211)
nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia, neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2146)
Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, Serv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 151)
Menaechmvs Nimis stulte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 11)
ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 14)
Fortasse metuis in manum concredere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 339)

SEARCH

MENU NAVIGATION