라틴어 문장 검색

Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)
C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:5)
ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 6:1)
tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 5:4)
si neutrum ea de in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 33 7:7)
quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 11:1)
de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 11:5)
habuisses enim non hospitem sed contubernalem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 1:4)
spero nos ante hiemem contubernalis fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 2:5)
Deinde ut contubernali meo melius succederet, Per fidem inquam vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:6)
Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:5)
C. Pompeio Trimalchioni, seviro Augustali, Cinnamus dispensator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:3)
subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:12)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)
Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui deprehensus est, cum dominam suam delectaretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION