라틴어 문장 검색

Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Dispensatoris nobile cernis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII2)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
te noster vilicus horret, Te dispensator, te domus ipsa pavet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX4)
Ne mendica ferat barbati prandia nudi Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXI Pera1)
ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, quia sicut superius dictum est, et auctor reddendae Helenae fuit et legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen in mendici habitu agnitum non prodidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24214)
quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus et sub habitu mendici Troiam ingressus exploravit universa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 447)
paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:11)
instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:1)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)
Nam adhuc nec suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, et tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:1)
Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:5)
C. Pompeio Trimalchioni, seviro Augustali, Cinnamus dispensator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:3)
subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:12)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION