라틴어 문장 검색

Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:3)
a quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius, solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis dignos ait.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:4)
nec nisi ex tota cuiusque familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 1:3)
illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 3:1)
sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:6)
expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:5)
Id ne malum accideret, Washingtonii villicus et dispensator hostium postulata concedenda esse censuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.28)
Chlamydes Lucullus, ut aiunt, si posset centum scaenae praebere rogatus,'Qui possum tot?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0624)
Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:7)
Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:8)
Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:12)
Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:15)
Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:8)
proelia quanta illic dispensatore videbis armigero!
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I31)
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V34)

SEARCH

MENU NAVIGATION