-
Insuper eo nomine fortunata censeri posset quod prolem ei pulcherrimam egregia cum foecunditate peperit, atque amorem eius maritalem (patientia et obsequio et amorum regis dissimulatione aliquantulum adiuta) usque ad finem retinuit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:4)
-
Quatenus ad nos ipsos, a dissimulatione exorsus ad neglectum processit, a neglectu ad contumeliam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:6)
-
At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:1)
-
At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:9)
-
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)
-
unde mirae fallaciae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:13)
-
Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:2)
-
excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia universi;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:3)
-
ita enim de illo Tacitus, iam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:28)
-
Dissimulatio est artium civilium compendium quoddam et pars infirmior.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:2)
-
Quod si necessitas quaedam ingruat dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama de bona fide et veracitate eorum praeconcepta eos reddit prorsus invisibles.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:13)
-
Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui revera est.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:4)
-
Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet, ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:2)
-
Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:7)
-
Commoda simulationis et dissimulationis tria.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:2)