-
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
-
Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 3:2)
-
Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 9:3)
-
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
-
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
-
esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum.
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 7:5)
-
Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur ?
- (세네카, 행복론, Liber IV 177:5)
-
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
- (세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
-
At alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas ;
- (세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:4)
-
Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur ;
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:6)
-
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
-
Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.
- (세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:5)
-
Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:4)
-
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
- (세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
-
"miseri insatiabilis edit me tradente caput, modo nempe horrendus ab astris descendit vos usque fragor:"
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권39)