라틴어 문장 검색

Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 20:2)
Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 10:4)
aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 3:2)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:3)
multorum etiam nerui distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:7)
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:5)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 67:1)
et interdum madent, multo saepius siccae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:2)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:6)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:1)
Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:3)
si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION