라틴어 문장 검색

Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam *μ*ε*λ*α*ν*χ*ο*λ*ι*α*ν appellant, insania, morbus comitialis, angina, grauedines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 6:2)
Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:1)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:4)
Si hiemps sicca septentrionales uentos habuit, uer autem austros et pluuias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 13:2)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 14:3)
durioribus uero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et i morbi, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 16:2)
Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:4)
aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 7:6)
is enim [febre adiecta] neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:1)
Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:3)
Si fros prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 8:2)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:2)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:3)
post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION