라틴어 문장 검색

Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:2)
Hoc autem fiat additis cautionibus quae sequuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:14)
Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
(불가타 성경, 미카서, 3장6)
uetus, inquit, haec est de prouidentia querela M.que Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:2)
prudentem dicam, minus quam debeam praedicem, cum ille potius divinus fuerit, si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus agitatur neque minuitur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 1:3)
sic enim omnia de studiis principum, vitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse divinationem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 4:1)
' genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur 'pro Sardis,' ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 2:5)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
"Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:54)
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:6)
Aliorum vulnus nostra sit cautio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:16)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION