라틴어 문장 검색

libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 299:2)
nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2254)
Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, mihi eam redde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 313)
Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:4)
Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 4:1)
Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:5)
quaere malis nostris requiem mentemque repone, redde diem noctemque mihi, da prendere vestes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 260:1)
Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas quem docuit multaque insignem reddidit arte, haec responsa dabat, vel quae portenderet ira magna deum, vel quae fatorum posceret ordo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:2)
interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:2)
Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.
(세네카, 행복론, Liber II 74:3)
Ludit de suis fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.13)
"reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 654)
non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum sub quod missi essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 86:2)
Unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, verum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne videar ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis volo reddere, quae omnibus debeo.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 6:6)
Postquam igitur saepius cum concilio suo de re deliberasset, animi autem sui sensum parce aperuisset, cancellario in mandatis dedit responsum quoddam formale quod legatis redderet, idque praesentibus reliquis consiliariis fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION