라틴어 문장 검색

quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:31)
unde magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in naturali historia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 904)
at matrona potest alienis artibus uti, quodque trahat, quamvis non doceatur, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1103)
fallere custodes idem docuisse fatetur, seque sua miserum nunc ait arte premi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1205)
Nanctus enim copiam nominandi, sine fortunarum distantia, quos voluisset, ut artibus interdictis imbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut appetitoribus imminuendae conscios maiestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 2:1)
ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitus esse se traditurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:5)
At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:7)
docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 47:1)
Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 40:2)
nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:2)
haec ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et et potentior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:1)
Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)
Ac primum illud - quoniam auctoritatem tuam neglegere, Scaevola, fas mihi non esse puto - respondeo, mihi dicendi aut nullam artem aut pertenuem videri, sed omnem esse contentionem inter homines doctos in verbi controversia positam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 107:2)
Si quis in hoc artem populo non novit amandi, hoc legat et lecto carmine doctus amet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION