라틴어 문장 검색

Quod licet non nulli existimarunt, paucis corruptis, ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati, sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 4:1)
Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 4:1)
Documento enim recenti impendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore, bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum, ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 11:2)
Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 9:2)
Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis, aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 27:1)
Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 28:2)
nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 30:2)
tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 5:2)
Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:3)
Qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 20:1)
Qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos ob simultates documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 30:1)
In chartis cuiusdam municipis clari, scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is cuius intererat, cum obiectaretur ei quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse, documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio, laniatis lateribus, trucidatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 27:1)
Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:1)
Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 50:2)
Qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum assidue, Cylacis necem replicabat et , addens eundem iuvenem, ad superbos actus elatum, nimis esse in subiectos immanem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION