라틴어 문장 검색

Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII48)
nec mirum, cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:4)
Quod magni Thraseae consummatique Catonis Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis, Pectore nec nudo strictos incurris in ensis, Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VIII1)
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti, Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVII4)
' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25711)
me fluctus habet quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3621)
in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est περι` ψυχῆσ, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7032)
unde et miscuit, ut quasi plenum ostenderet dogma:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3343)
ut proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:4)
At hoc ne philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum fuisse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:3)
sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:3)
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:4)
et omnia meminit Seiron Epicuri dogmata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:8)
scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:7)
contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION