라틴어 문장 검색

Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 7장16)
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
(불가타 성경, 호세아서, 12장8)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?
(불가타 성경, 미카서, 6장11)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
Quae sontes agitant metu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 31:1)
parvam latronum errare catervam, ad sontes tormenta magis quam tela parari nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:185)
hunc tantis bellorum sidus in undis sperant, hunc pariter iusti sontesque precantur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:289)
quin etiam sontes expulsa corrigis ira et placidus delicta domas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:116)
qui modo tam densas nutu movere cohortes, in quos iam dubius sese libraverat orbis, non hostes victore cadunt, sed iudice sontes;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:42)
iam quaecumque latent ferali monstra barathro in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris Tesiphone quatiens infausto lumine pinum armatos ad castra vocat pallentia Manes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:14)
te iudice sontes improba cogentur vitae commissa fateri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:168)
quaesitor in alto conspicuus solio pertemptat crimina Minos et iustis dirimit sontes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:281)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)

SEARCH

MENU NAVIGATION