라틴어 문장 검색

Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:1)
quam ante regnum Cyri superioris, et incrementa , legimus Asiae reginam totius, Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in vocabulum permutatos, belli iure possedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 27:2)
Et primus cum Alavivo suscipitur Fritigernus, quibus et alimenta pro tempore, et subigendos agros tribui statuerat imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 8:2)
Domnus Karolus imperator, dum Aquisgrani hiemaret, anno aetatis circiter septuagesimo primo, regni autem quadragesimo septimo subactaeque Italiae quadragesimo tertio, ex quo vero imperator et augustus appellatus est, anno XIIII., V. Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 224:2)
Guduscani domum regressi iterum a Borna subiguntur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:1)
Multa domat multo uerbere claua reum.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:13)
si des, Cui des, ipse nota, teque, gulose, doma.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:12)
Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem Increpat et domitam uerbere nudat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:3)
Hanc litem pax domat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:9)
Gaude, letus ara, tu quem domat usus arandi.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:9)
Sic domat indomitum domitoque boue cautus arator, Sic ueterem sequitur iunior ille bouem.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:12)
quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit:
(아풀레이우스, 플로리다 22:3)
Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:9)
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
(ARCHIPOETA, IV63)
Qui non dicebant, quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros non solum domitos sed etiam tributarios futuros Romanae rei publicae?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION