라틴어 문장 검색

Et cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:13)
quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:6)
Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus domum eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:7)
Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:1)
Intravit Scythiae multivagas domos et gentes patriis sedibus hospites, calcavitque freti terga rigentia et mutis tacitum litoribus mare.
(세네카, Hercules Furens 8:12)
Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto intravit Fortuna gradu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum37)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Vlterius progressa suos Prudencia gressus Dirigit ad superos, superans Iouis atria cursu, Saturnique domos tractu maiore iacentes Intrat et algores hyemis brumeque pruinas Horret et ignauum frigus miratur in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:1)
Exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:12)
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 827)
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi discrepat et dubium me quoque mentis habet, dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권377)
Perque aera vento ad iussam delata domum est et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 84:2)
actiones, amicitias, interdum domos totas, quas intravit disposuitque, condecorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:2)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
interea tamen huc intro ad me invisam domum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 210)

SEARCH

MENU NAVIGATION