라틴어 문장 검색

ego uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:3)
Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 3:1)
ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:17)
Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:8)
Medendi una ratio, si non nummo sed partibus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 3:2)
versat famem pecuniae praefectus urbi 2 regiae, minister insani ducis, exactor auri et sanguinis, qua vi latentes cruat nummos, operta existimans talenta sub sacrariis cumulosque congestos tegi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.15)
postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:2)
an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 300:2)
Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 5:1)
Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 18:5)
saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione.
(세네카, 행복론, Liber VII 119:1)
Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.
(세네카, 행복론, Liber VII 122:4)
praeterea opere vacat exactor alienorum operum, et amisso rege totum dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur melioremque pugna quaerunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 113:3)
et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:3)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION