라틴어 문장 검색

ut est quaesitum contra heredes, is qui tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sosipater.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 75:3)
verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex natus Clusinius Figulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 76:3)
utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite petitor dicit, Clusinium Figulum filium acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:2)
*σαρδισμο`σ quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:5)
Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장1)
Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:3)
" Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:1)
" Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri versus falsos esse quam fabulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:2)
lustrale classi Doricae peperi caput!
(세네카, 아가멤논 4:2)
Vt Pergamum omne Dorica cecidit face, divisa praeda est, maria properantes petunt.
(세네카, 아가멤논 10:1)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
Vidimus patriam ruentem nocte funesta, cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes, non illa bello victa, non armis, ut quondam, Herculea cecidit pharetra.
(세네카, 아가멤논 11:11)
viderat ille fuga, stratos in litore Achivos, fervere et Hectorea Dorica castra face;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 828)
non ille attulerat crinis in colla solutos aut testudineae carmen inerme lyrae, sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu, egessitque auidis Dorica castra rogis, aut qualis flexos soluit Pythona per orbis serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 618)
"Dorica te tellus et Achaica rura tremiscunt, tendis et in bimarem felicia regna Corinthon:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 224)

SEARCH

MENU NAVIGATION