라틴어 문장 검색

"tu semiferi Chironis alumnus, tu caeli pelagique nepos, te Dorica classis, te tua suspensis exspectat Graecia signis, ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris, heia, abrumpe moras:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:85)
"hic thiasi tantum et nihil utile bellis, - hoc famam narrare doce - dumque arma parantur Dorica et alternum Mavors interfurit orbem, - cedo equidem - sit virgo pii Lycomedis Achilles."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권163)
an quae graminea suscepta crepidine fumant balnea et impositum ripis algentibus ignem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci20)
"non tibi digna, puer, generis cunabula tanti gramineos dedit herba toros et vimine querno texta domus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권200)
"atque utinam his manibus permittere gentis, Iuppiter aeque, velis, quas Doricus alligat intus Isthmos et alterno quas margine submovet infra!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권58)
Maior at inde novis it Doricus ordo sub armis, qui ripas, Lyrcie, tuas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권48)
proxima gramineis operosior area sertis, et picturatus morituris floribus agger;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권17)
hispida circum stant iuga, et obiectus geminis umbonibus agger campum exire vetat, longo quem tramite planum gramineae frontes sinuataque caespite vivo mollia non subitis augent fastigia clivis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권93)
tandem insperatus nuda de plebe Laeonum prosilit Aleidamas, mirantur Dorica regum agmina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권287)
"scis ipse - ut crimina mittam Dorica - , quam promptae superos incessere Thebae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권104)
"ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne, Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas, et sulco Peteona domant refluumque meatu Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권163)
"si Dorica saltem terra loco patriaeque manent, ubi liquimus, arces, non armis, non sanguine opus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권71)
"nec timeo, dum tuta domus milesque recedat Doricus et tumidos liceat componere fratres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권283)
te quoque sublimi tranantem flumina curru, dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis Dorica cuspis equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권146)
Stabat gramineae producta crepidine ripae undarum ac terrae dubio, sed amicior undis, fraxinus ingentique vadum possederat umbra, huius opem - nam qua terras invaderet?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권218)

SEARCH

MENU NAVIGATION