라틴어 문장 검색

et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장3)
Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:19)
Dorsaque uelocis premat aetheris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 17:1)
Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige evocatos.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 44장3)
crinigeri sedere patres, pellita Getarum curia, quos plagis decorat numerosa cicatrix et tremulos regit hasta gradus et nititur altis pro baculo contis non exarmata senectus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:180)
vulneribus pars nulla vacat rescissaque contis gloria foedati splendet iactantior oris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:231)
parva sub hirsuto catuli vestigia dorso.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice6)
cognatus dorso durescit amictus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta3)
quod superat, fluvius devexa rupe volutus egerit et campi dorsa recurva petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus24)
Cum vectaris equo simulacraque Martia ludis, quis mollis sinuare fugas, quis tendere contum acrior aut subitos melior flexisse recursus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:328)
pars nobilis arcu, pars longe iaculis, pars comminus horrida contis;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:52)
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:81)
hic fracti reserat curvamina dorsi;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:247)
solo peragens tum murmure bellum protento leviter frangebat moenia conto inridens scopulos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:109)
hunc dorso trepidum fumante ferebat ambustus sonipes;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:149)

SEARCH

MENU NAVIGATION