라틴어 문장 검색

Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum;
(아풀레이우스, 변명 1:1)
uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum.
(아풀레이우스, 변명 7:1)
memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse.
(아풀레이우스, 변명 28:19)
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi.
(아풀레이우스, 변명 46:7)
dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
(아풀레이우스, 변명 57:11)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus sustuli.
(아풀레이우스, 변명 99:6)
non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reseruata est, sed quoniam nulli me probatiorem uolo, quam quem ipse ante omnis merito probo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:35)
iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire;
(아풀레이우스, 플로리다 14:10)
"Immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:14)
"iam scies omnem domus nostrae statum, iam scies herae meae miranda secreta, quibus obaudiunt manes, turbantur sidera, coguntur numina, serviunt elementa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:13)
"sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:12)
Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturitaedio, ut aiebant, nostrae tarditatis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:9)
Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:5)
ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, sive quando nec ipse in eis eram sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION