라틴어 문장 검색

Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:4)
Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 50:1)
Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:4)
Siccis locis, uti naribus, illita spuma argenti satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 5:3)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:8)
suturam vero illini vel spuma argenti, vel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:10)
Adustae gingivae melle illinendae, et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:4)
Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera myrrhae sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:1)
tum os aceto eluere, et illinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 8:3)
idque adurentibus medicamentis illinere, donec emoriatur et excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 2:5)
Adjicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum illinitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 3:3)
superque idem linteolo illitum imponetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 3:10)
Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:9)
deinde imponere linamentum molle, et super linteolum illitum melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:4)
deinde super id aliquanto latius, quam vulnus est, eodem medicamento illitum linteolum, et praeterea succidam lanam aceto tinctam:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION