라틴어 문장 검색

contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS20)
hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:2)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:6)
pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:3)
hoc circumsaltante choro temulentus adulter invenit expositum secreti in litoris acta corporis egregii scortum, quod perfidus illic liquerat incesto iuvenis satiatus amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권57)
Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria, Nec satis digna cui committas primo partu mulierem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 44)
Temulenta es.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 338)
namque ipsum offendunt temulento sopore , totis praecordiis stertentem, ructuosos geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 212:2)
Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:4)
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)
Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari et retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:4)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION