라틴어 문장 검색

uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
quippe multam harenam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 10:2)
Hunc aiunt filios suos solitum devorare, eosdemque rursus evomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 10:1)
Graeci versus aeni continent mentionem multo igne ebullientis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 24:1)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
quumque cavernae Evomuere fretum, contorti verticis undae Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:27)
prorumpit ad aethera nubem id est evomit et fundit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5721)
Persius o si ebulliat patruus, praeclarum funus!
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1872)
sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2879)
fumiferam noctem non est noctis epitheton, sed quam Cacus fumum evomens faciebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2551)
commixtis igne tenebris utrumque enim evomebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2552)
quod et Plato videtur astruere qui dicit, quod cum de effluxione fontium non aliarum quarumlibet rerum, sed ipsarum stellarum, fuerint animae corporibus commodandae, quicquid de ipsis fontibus stellarum ebullit, hoc intellegi debere stellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 516)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:3)
dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem - quod quidem solet ebullire non numquam - , quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION