라틴어 문장 검색

Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 3:2)
nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 14:5)
Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:3)
huius abrupit latus edax vetustas;
(세네카, 오이디푸스 7:19)
.non ille regno servit aut regno imminens vanos honores sequitur aut fluxas opes, spei metusque liber, haud illum niger edaxque livor dente degeneri petit;
(세네카, 파이드라 7:3)
primos ut contigit artus ignis edax, tremuere rogi et novus advena busto pellitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권208)
Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum liuor adurit edax.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.7)
vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 311)
Lucretius "ne oblimet" pro 'obturet' et 'obcludat'. alibi 'oblimet' terat, perdat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1366)

SEARCH

MENU NAVIGATION