라틴어 문장 검색

nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 14:5)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:3)
unde tam foedo obsiti paedore nati?
(세네카, Hercules Furens 9:22)
cessere cultus penitus et paedor sedet;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:34)
huius abrupit latus edax vetustas;
(세네카, 오이디푸스 7:19)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
.non ille regno servit aut regno imminens vanos honores sequitur aut fluxas opes, spei metusque liber, haud illum niger edaxque livor dente degeneri petit;
(세네카, 파이드라 7:3)
"obsitus exhaustos paedore et sanguine vultus eiectusque die:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권275)
primos ut contigit artus ignis edax, tremuere rogi et novus advena busto pellitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권208)
Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum liuor adurit edax.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.7)
vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 311)

SEARCH

MENU NAVIGATION