라틴어 문장 검색

Nemo invito auditori libenter refert.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:13)
Ediscat Graecorum versuum numerum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:2)
Semper ego auditor tantum?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I1)
"ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa, inde ira et lacrimae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I73)
"ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III134)
Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV36)
pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa ire via pergant et eidem incumbere sectae, sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV44)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
Ita praesto sum indefessus auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 14:3)
Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 20:2)
Scripsit et edidicit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI4)
Maior me tanto reverentia turbat, et aures Non auditoris, iudicis esse puto.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LII3)
Haec est illa meis multum cantata libellis, Quam meus edidicit lector amatque togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIX1)
Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos, Sed quidam exactos esse poeta negat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXI1)
Tu licet ediscas totam referasque Corinthon, Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII7)

SEARCH

MENU NAVIGATION