라틴어 문장 검색

Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 349:1)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)
educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:4)
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:1)
velut asperso quodam condimento iucundior erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:2)
ea in educationem et in sequentia tempora dividentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 93:6)
Educatio maximam diligentiam plurimumque profuturam desiderat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:1)
nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:2)
in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec iam praecepti habet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 119:2)
Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris, non educatione:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 6:8)
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 343)
est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 577:1)
nam ubi amor condimentum inerit, cuivis placituram credo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 33)
domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 269)
nunc, quod postremum est condimentum fabulae, si placuit, plausum postulat comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 669)

SEARCH

MENU NAVIGATION