라틴어 문장 검색

adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:7)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maxime, ne deprimant scilicet intellectum et eum quasi humo affigant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:5)
Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:1)
at aer ille expansus aquam deprimit, contractus attollit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:7)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)
Aqua per rimam perforationis talis effluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:11)
quod nihil expirarit aut effluxerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:4)
Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:7)
Populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:14)
Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:3)
Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:10)
Verum est collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere quam quae ex imperio mero indicuntur, id quod liquido videre est in tributis Germaniae inferioris quas excisas vocant, atque aliqua ex parte in iis quae subsidia nominantur apud Anglos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 5:5)
Qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION