라틴어 문장 검색

At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus equestris militiae rector, respondit fidentius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 1:1)
Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo casu ferarum deleretur luctificus calor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:2)
Vulpe gerente famem coruum gerit arbor et escam Ore gerens coruus uulpe loquente silet.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:1)
Vt sileam, tua dona uolunt, furtisque laborant Esse locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:2)
Hic silet, ille manet.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:9)
Supplicat ille minis, nutatque timore silendo Tucior et surda preterit aure minas.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:7)
Ille silet, dulcius illa canit.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:7)
Hic silet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:19)
"sub oculis tuis homo iugulatum et siles?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:9)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
sed instantia Byrrhaenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet, ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram, et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminus porrigens et infesto pollice subrigens infit Thelyphron:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:20)
"Nec Psyche manus admolitur inconditae illi et inextricabili moli, sed humanitate praecepti consternata silens obstupescite Tunc formicula illa parvula atque ruricola, certa difficultatis tantae laborisque, miserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:80)
"Quin potius effaris ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:10)
quo facto, sacerdos vultu geniali et Hercule perhumano in aspectum meum attonitus sic effatur:
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:5)
Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo vinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis videre praesentes plurimi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION