라틴어 문장 검색

O libidinem effrenatam et O audaciam singularem!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 194:2)
exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:2)
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:4)
tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:5)
Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:1)
Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:2)
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:4)
illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et abiectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 8:2)
Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 1:2)
Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:6)
Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur!
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 8:11)
haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:19)
Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam indomitamque intellego ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 54:1)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
" Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION