라틴어 문장 검색

"non prius, effracto quam misceat ossa cerebro, absistet, video, moriturum auferte Lacona."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권315)
iamque inflexo Tritonia patre venerat et misero decus immortale ferebat, atque illum effracti perfusum tabe cerebri aspicit et vivo scelerantem sanguine fauces - nec comites auferre valent - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권344)
ruit haud alio quam celsa fragore turris, ubi innumeros penitus quassata per ictus labitur effractamque aperit victoribus urbem, cui super adsistens
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권247)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
inde effracta claustra portarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:2)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 590:1)
sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 364:1)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)
et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 517:1)
consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:1)
paene effregisti, fatue, foribus cardines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 223)
Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 314)
Ean gratia fores effringis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION